previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


DE MUTATIONE REI PUBLICAE


Igitur Bruto Collatinoque ducibus et auctoribus, quibus ultionem sui moriens matrona mandaverat, populus Romanus ad vindicandum libertatis ac pudicitiae decus quodam quasi instinctu deorum concitatus regem repente destituit, bona diripit, agrum Marti suo consecrat, imperium in eosdem libertatis suae vindices transfert, mutato tamen et iure et nomine. [2] Quippe ex perpetuo annuum 1placuit, ex singulari duplex, ne potestas solitudine vel mora corrumperetur, consulesque appellavit pro 2 3 4 [p. 28] regibus, ut consulere civibus suis se 5debere meminissent. [3] Tantumque libertatis 6novae gaudium incesserat, 7ut vix mutati status fidem caperent 8alterumque ex consulibus, Lucretiae maritum, tantum ob nomen et genus regium fascibus abrogatis urbe 9dimitteret. [4] Itaque substitutus Horatius Publicola summo studio adnisus est ad augendam 10liberi populi maiestatem. Nam et fasces ei pro contione summisit, et ius provocationis adversus ipsos dedit, et ne specie arcis offenderet eminentis 11aedis suas in plana 12summisit. [5] Brutus vero favori civium etiam domus suae clade et parricidio velificatus est. Quippe cum studere revocandis in urbem 13regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur. [6] Liber iam hinc populus Romanus prima adversus exteros arma pro libertate corripuit, mox pro finibus, deinde pro sociis, tum gloria et imperio, lacessentibus 14adsidue usquequaque finitimis; [7] quippe cum patrii soli glaeba nulla, sed statim hostile pomerium, mediusque inter Latium atque Etruscos quasi in quodam bivio conlocatus omnibus portis in hostem 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 [p. 30] [8] incurreret; donec quasi contagio quodam per singulos itum est et proximis quibusque correptis totam Italiam sub se redegerunt.

1

2 colonia: coloniam B.

3 incenderetur: incendetur B.

4 annuum L I: annum B.

5

6

7

8

9

10

11

12

13

14

15 se add. Halmius.

16 libertatis: libertati B.

17 incesserat: incenserat B.

18 caperent: caperet B.

19 urbe: urbem B I N.

20 augendam: augendum B.

21 eminentis N: aeminenti B.

22 plana: planas B.

23 urbem: urbe B.

24 imperio, lacessentibus: imperium lacescentibus B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: